Evangelium Secundum Joannem*

Caput 20: Versus 12

Vidit duos.Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante saecula, et homo in fine saeculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit:In principio erat Verbum.Ad pedes, cum dicit:Verbum caro factum est.Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
(* Traductions européennes)